Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

108 Atque in hoc genere causarum non nulli praecipiunt ut verbum illud, quod causam facit, breviter uterque definiat, quod mihi quidem perquam puerile videri solet: alia est enim, cum inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur, quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias, sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit;
109 quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego facere conatus sum; nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere: etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito aut dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere ipso doctrinam redolet exercitationemque paene puerilem: tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest, ante enim praeterlabitur, quam percepta est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme