Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

40 Et Crassus 'nox te' inquit 'nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam hesterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras, inopem quendam humanitatis atque inurbanum.' Tum Antonius 'heri enim' inquit 'hoc mihi proposueram, ut, si te refellissem, hos a te discipulos abducerem; nunc, Catulo audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum quam quid ipse sentiam dicere.
41 Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in oculis civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus cuique eum muneri velimus esse praepositum; nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum certum.
42 Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset eloquentia? expetendine honores? Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur; cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme