Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

367 Tum Caesar 'si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non est, cur recuses.' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si hic hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?' Tum Cotta ridens 'possem tibi,' inquit 'Crasse, concedere: sed vide ne quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id autem committere vides quam homini censorio conveniat.' 'Agite vero' ille inquit 'ut vultis. Sed nunc quidem, quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescendum; post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.' Omnes se vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum tamen audire velle dixerunt.
← Previous 146 / 146

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme