Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

295 alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule? An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?' 'Minime,' inquit ille 'sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur.' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive refellendi causa sive quaerendi.'
296 Tum Iulius 'ego me hercule,' inquit 'Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse dictum, quod obesset ei, pro quo diceres; idque memoria teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus, esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres, sed etiam quod non opus esset non diceres;
297 tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret; qua re non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme