Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

281 "quid huic abest nisi res et virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis; ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum.
282 Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem,
283 si id fecero": "melius est" inquit "quam reum." Bellum etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
284 Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud; erratis";—defendere Lucullum videbatur—"ego liberum puto esse: qua libet pascitur."

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme