Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

279 digna visa sit." Me tamen hercule etiam illa valde movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium:
279 "quid ploras, pater?"
279 "Mirum ni cantem: condemnatus sum."
279 Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret
280 praeter arcam." Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne; ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?" inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."
280 Ridentur etiam discrepantia:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme