Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

274 recepissem, nisi tu perdidisses." Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis:
274 homo fatuus,
274 postquam rem habere coepit, est emortuus.
274 Et
274 quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius.
274 Et
274 quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
274 Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum,
275 "aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus quasi per simulationem non intellegendi subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?" "tardum!" ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme