Thesauros Literature rhetoric De Oratore

De Oratore

De Oratore Cicero, Marcus Tullius

Book 2

262 Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent imperatorum, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba, ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose, "audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus; cum esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus" inquit "disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis— dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis,
263 gravium autem et iocorum unam esse materiam—ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?" "cum tu" inquit "de cubiculo alieno." A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio."
263 Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme