Book 2
148
Ex ratiocinatione nascitur controversia, cum ex eo, quod uspiam est, ad id, quod nusquam scriptum est, venitur, hoc pacto: lex: si furiosus est, agna- tum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. et lex: paterfamilias uti super familia pecu- niaque sua legassit, ita ius esto. et lex: si pater- familias intestato moritur, familia pecuniaque eius
149
agnatum gentiliumque esto. Quidam iudicatus est pa- rentem occidisse et statim, quod effugiendi potestas non fuit, ligneae soleae in pedes inditae sunt; os autem ob- volutum est folliculo et praeligatum; deinde est in car- cerem deductus, ut ibi esset tantisper, dum culleus, in quem coniectus in profluentem deferretur, compararetur. interea quidam eius familiares in carcerem tabulas af- ferunt et testes adducunt; heredes, quos ipse iubet, scribunt; tabulae obsignantur. de illo post suppli- cium sumitur. inter eos, qui heredes in tabulis scripti sunt, et inter agnatos de hereditate controversia est. Hic certa lex, quae testamenti faciendi iis, qui in eo loco sint, adimat potestatem, nulla profertur. ex ce- teris legibus et quae hunc ipsum supplicio eiusmodi afficiunt et quae ad testamenti faciendi potestatem pertinent, per ratiocinationem veniundum est ad eius- modi rationem, ut quaeratur, habueritne testamenti fa- ciendi potestatem.