Book 2
146
poena adiciatur aut in utra maior poena statuatur; nam maxime conservanda est ea, quae diligentissime sancta est; deinde, utra lex iubeat, utra vetet; nam saepe ea, quae vetat, quasi exceptione quadam corrigere videatur illam, quae iubet; deinde, utra lex de genere omni, utra de parte quadam; utra communiter in plures, utra in aliquam certam rem scripta videatur; nam quae in partem aliquam et quae in certam quandam rem scripta est, propius ad causam accedere videtur et ad iudicium magis pertinere; de- inde, ex lege utrum statim fieri necesse sit, utrum habeat aliquam moram et sustentationem;
147
nam id, quod statim faciendum sit, perfici prius oportet; de- inde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur niti, contraria autem aut per ambiguum aut per ratio- cinationem aut per definitionem induci, cum sanctius et firmius id videatur esse, quod apertius scriptum sit; deinde suae legis ad scriptum ipsum sententiam quoque adiungere, contrariam legem item ad aliam sententiam transducere, ut, si fieri poterit, ne discrepare quidem videantur inter se; postremo facere, si causa facultatem dabit, ut nostra ratione utraque lex con- servari videatur, adversariorum ratione altera sit ne- cessario neglegenda.
147
Locos autem communes et, quos ipsa causa det, videre oportebit et ex utilitatis et ex honestatis amplis- simis partibus sumere demonstrantem per amplifica- tionem, ad utram potius legem accedere oporteat.