Thesauros Literature rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Book 2

135 Tertius est locus ei, qui pro scripto dicet, maxime necessarius, per quem oportet ostendat, si conveniat causam contra scriptum accipi, eam tamen minime oportere, quae ab adversariis afferatur.
136 qui locus id- circo est huic necessarius, quod semper is, qui contra scriptum dicet, aequitatis aliquid afferat oportet. nam summa inpudentia sit eum, qui contra quam scriptum sit aliquid probare velit, non aequitatis praesidio id facere conari. si quid igitur ex hac ipsa quippiam ac- cusator derogat, omnibus partibus iustius et probabi- lius accusare videatur. nam superior oratio hoc omnis faciebat, ut, iudices etiamsi nollent, necesse esset; haec autem, etiamsi necesse non esset, ut vellent contra iudicare.
137 id autem fiet, si, quibus ex locis culpa de- monstrabitur esse in eo, qui comparatione aut remotione aut relatione criminis aut concessionis partibus se defendet—de quibus ante, ut potuimus, diligenter perscripsimus—, si de iis locis, quae res postulabit, ad causam adversariorum inprobandam transferemus; aut causae et rationes afferentur, quare et quo consilio ita sit in lege aut in testamento scriptum, ut sententia quoque et voluntate scriptoris, non ipsa solum scrip- tura causa confirmata esse videatur; aut aliis quoque constitutionibus factum coarguetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme