Thesauros Literature rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Book 2

129 Sin causam afferet is, qui a sententia stabit, pri- mum erit contra dicendum: quam absurdum non negare contra legem fecisse, sed, quare fecerit, cau- sam aliquam invenire; deinde conversa esse omnia: ante solitos esse accusatores iudicibus persuadere, ad- finem esse alicuius culpae eum, qui accusaretur, cau- sam proferre, quae eum ad peccandum impulisset;—
130 nunc ipsum reum causam afferre, quare deliquerit. deinde hanc inducere partitionem, cuius in singulas partes multae convenient argumentationes: primum, nulla in lege ullam causam contra scriptum accipi con- venire; deinde, si in ceteris legibus conveniat, hanc esse eiusmodi legem, ut in ea non oporteat; postremo, si in hac quoque lege oporteat, hanc quidem causam accipi minime oportere.
130 Prima pars his fere locis confirmabitur: scriptori neque ingenium neque operam neque ullam faculta- tem defuisse, quo minus aperte posset perscribere id, quod cogitaret; non fuisse ei grave nec difficile eam causam excipere, quam adversarii proferant, si quic- quam excipiendum putasset:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme