Thesauros Literature rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Book 2

124 si foris essent, quod prope muros hostes castra haberent; tum relatio criminis, ut in eo milite, qui, cum communis lex omnium hominem occi- dere vetaret, tribunum militum suum, qui vim sibi afferre conaretur, occidit; tum remotio criminis, ut in eo, qui, cum lex, quibus diebus in legationem pro- ficisceretur, praestituerat, quia sumptum quaestor non dedit, profectus non est; tum concessio per purgatio- nem et per inprudentiam, ut in vituli immolatione, et per vim, ut in nave rostrata, et per casum, ut in Eurotae magnitudine. quare aut ita sententia induce- tur, ut unum quiddam voluisse scriptor demonstre- tur, aut sic, ut in eiusmodi re et tempore hoc voluisse doceatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme