Thesauros Literature rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Book 2

100 ac si qua necessitudo turpitudi- nem videbitur habere, oportebit per locorum commu- nium inplicationem redarguentem demonstrare quid- vis perpeti, mori denique satius fuisse quam eius- modi necessitudini optemperare. atque tum ex iis locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris et aequitatis naturam oportebit quaerere et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omni- bus separatim considerare. atque hoc in loco, si fa- cultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione, magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quae ab ad- versario commissa sit: permagnum esse et magno fu- turum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent vindicandi, neglecta sit.
101 Defensor autem conversis omnibus his partibus pot- erit uti; maxime autem in voluntate defendenda com- morabitur et in ea re adaugenda, quae voluntati fuerit inpedimento; et se plus, quam fecerit, facere non po- tuisse; et in omnibus rebus voluntatem spectari opor- tere; et se convinci non posse, quod absit a culpa; suo nomine communem hominum infirmitatem posse dam- nari. deinde nihil esse indignius quam eum, qui culpa careat, supplicio non carere.
101 Loci autem communes: accusatoris in confessionem, et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel in- stitutum sit, ut non de facto, sed de facti causa quaera-

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme