Thesauros Literature rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Book 2

70 non oportuit. de- pulsio est: oportuit. quaestio est: oportueritne? ratio est: eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquere velle- mus. infirmatio est: at tamen aeternum inimicitiarum monumentum Graios de Graiis statuere non oportet. iudicatio est: cum summae virtutis concelebrandae causa Graii de Graiis aeternum inimicitiarum monu- mentum statuerunt, rectene an contra fecerint? hanc ideo rationem subiecimus, ut hoc causae genus ipsum, de quo agimus, cognosceretur. nam si eam subpo- suissemus, qua fortasse usi sunt: non enim iuste neque pie bellum gessistis, in relationem criminis de- laberemur, de qua post loquemur. utrumque autem causae genus in hanc causam incidere perspicuum est. in hanc argumentationes ex isdem locis sumendae sunt atque in causam negotialem, qua de ante dictum est.
71 Locos autem communes et ex causa ipsa, si quid inerit indignationis aut conquestionis, et ex iuris uti- litate et natura multos et graves sumere licebit et oportebit, si causae dignitas videbitur postulare.
71 Nunc adsumptivam partem iuridicialis considere- mus.
71 Adsumptiva igitur tum dicitur, cum ipsum ex se fac- tum probari non potest, aliquo autem foris adiuncto argumento defenditur. eius partes sunt quattuor: com- paratio, relatio criminis, remotio criminis, concessio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme