Thesauros Literature rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Book 1

106 Conquestio est oratio auditorum misericordiam cap- tans. in hac primum animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quo facilius conque- stione commoveri possit. id locis communibus efficere oportebit, per quos fortunae vis in omnes et hominum infirmitas ostenditur; qua oratione habita graviter et sententiose maxime demittitur animus hominum et ad misericordiam conparatur, cum in alieno malo suam infirmitatem considerabit.
107 deinde primus locus est misericordiae, per quem, quibus in bonis fuerint et nunc per quem quibus in malis sint, ostenditur. se- cundus, qui in tempora tribuitur, per quem, quibus in malis fuerint et sint et futuri sint, demonstratur. ter- tius, per quem unum quodque deploratur incom- modum, ut in morte filii pueritiae delectatio, amor, spes, solatium, educatio et, si qua simili in genere quo- libet de incommodo per conquestionem dici poterunt. quartus, per quem res turpes et humiles et inliberales proferentur et indigna aetate, genere, fortuna pristina, honore, beneficiis, quae passi perpessurive sint. quin- tus, per quem omnia ante oculos singillatim incom- moda ponuntur, ut videatur is, qui audit, videre et re quoque ipsa, quasi assit, non verbis solum ad miseri-

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme