Thesauros Literature rhetoric De Inventione

De Inventione

De Inventione Cicero, Marcus Tullius

Book 1

33 Atque his de partitione praeceptis in omni dictione meminisse oportebit, ut et prima quaeque pars, ut expo- sita est in partitione, sic ordine transigatur et omnibus explicatis peroratum sit hoc modo, ut ne quid po- sterius praeter conclusionem inferatur. partitur apud Terentium breviter et commode senex in Andria, quae cognoscere libertum velit: Eo pacto et gnati vitam et consilium meum Cognosces et quid facere in hac re te velim. itaque quemadmodum in partitione proposuit, ita narrat, primum nati vitam: Nam is postquam excessit ex ephebis ; deinde suum consilium: Et nunc id operam do deinde quid Sosiam velit facere, id quod postremum posuit in partitione, postremum di- cit: Nunc tuum est officium quemadmodum igitur hic et ad primam quamque partem primum accessit et omnibus absolutis finem dicendi fecit, sic nobis pla- cet et ad singulas partes accedere et omnibus abso- lutis perorare.
33 Nunc de confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse postulat, praecipiendum videtur.
34 Confirmatio est, per quam argumentando nostrae causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. huius partis certa sunt praecepta, quae in singula causarum genera dividentur. verumtamen non incommodum videtur quandam silvam atque materiam universam ante permixtim et confuse exponere omnium argumentationum, post autem tradere, quemadmodum unum quodque causae genus hinc omnibus argumen- tandi rationibus tractis confirmari oporteat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme