Thesauros Literature Poetry Versus Paschales Pro Augusto Dicti

Versus Paschales Pro Augusto Dicti

Versus Paschales Pro Augusto Dicti Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–31

Metin

 
pigra inmortali vegetaret membra lavacro,
 
trina fides auctore uno, spes certa salutis
 
da veniam et praesta speratae munera vitae
 
hunc numerum iunctis virtutibus amplectenti.
 
Tale et terrenis specimen spectatur in oris
 
Augustus genitor, geminum sator Augustorum, 25
 
qui fratrem natumque pio conplexus utrumque
 
numine partitur regnum neque dividit unum,
 
omnia solus habens atque omnia dilargitus.
 
hos igitur nobis trina pietate vigentes,
 
rectores terrae placidos caelique ministros, 30
 
Christe, aput aeternum placabilis adsere patrem.
← Önceki Metin · 2 / 2

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme