Thesauros Literature Poetry Parentalia

Parentalia

Parentalia Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
crevit devotae virginitatis amor.
 
quae tibi septenos novies est culta per annos
 
quique aevi finis, ipse pudicitiae. 10
 
haec, quia uti mater monitis et amore fovebas,
 
supremis reddo filius exequiis.
 
Et patruos, elegea, meos reminiscere cantu,
 
Contemtum, tellus quem Rutupina tegit;
 
magna cui et variae quaesita pecunia sortis
 
heredis nullo nomine tuta perit;
 
raptus enim laetis et adhuc florentibus annis 5
 
trans mare et ignaris fratribus oppetiit.
 
Iulius in longam produxit fata senectam,
 
adfectus damnis innumerabilibus,
 
qui comis blandusque et mensa commodus uncta
 
heredes solo nomine nos habuit. 10
 
Ambo pii, vultu similes, ioca seria mixti,
 
aevi fortunam non habuere parem,
 
discreti quamquam tumulis et honore iacetis,
 
commune hoc vobis munus habete, vale.
 
QUI proceres veteremque volet celebrare senatum
← Önceki Metin · 7 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme