Metin
consul honorifico munere conmemoro.
AEMILIAM nunc fare aviam, pia cura nepotis,
coniunx praedicto quae fuit Arborio.
nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim
aequales inter Maura vocata fuit.
sed non atra animo, qui clarior esset olore
5
et non calcata qui nive candidior.
et non deliciis ignoscere prompta pudendis
ad perpendiculum seque suosque habuit,
haec me praereptum cunis et ab ubere matris
blanda sub austeris inbuit inperiis.
10
tranquillos aviae cineres praestate, quieti
aeternum manes, si pia verba loquor.
TUQUE gradu generis matertera, sed vice matris
adfectu nati commemoranda pio,
Aemilia, in cunis Hilari cognomen adepta,
quod laeta et pueri comis ad effigiem,
reddebas verum non dissimulanter ephebum,
5
more virum medicis artibus experiens,
feminei sexus odium tibi semper et inde