Metin
Constantinopolis rhetore te viguit,
tu per mille modos, per mille oracula fandi
doctus, facundus, tu celer, atque memor,
tu, postquam primis placui tibi traditus annis,
dixisti nato me satis esse tibi. me tibi,
20
me patribus clarum decus esse professus
dictasti fatis verba notanda meis.
Ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem:
haec tibi de Musis carmina libo tuis.
OFFICIOSA pium ne desere, pagina, munus:
maternum post hos commemoremus avum
Arborium, Haeduico ductum de stemmate nomen,
conplexum multas nobilitate domus,
qua Lugdunensis provincia quaque potentes
5
Haedues, Alpino quaque Vienna iugo.
invida set nimium generique opibusque superbis
aerumna incubuit; namque avus et genitor
proscripti, regnum cum Victorinus haberet
ductor et in Tetricos recidit imperium.
10
tum profugum in terris, per quas erumpit Aturrus