Thesauros Literature Poetry Parentalia

Parentalia

Parentalia Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
etsi cunctetur filius, ordo iubet,
 
cura dei, placidae functus quod honore senectae
 
undecies binas vixit Olympiadas.
 
omnia, quae voluit, qui prospera vidit: eidem, 5
 
optavit quidquid, contigit, ut voluit,
 
non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod
 
tam moderata illi vota fuere viro.
 
quem sua contendit septem sapientibus aetas,
 
quorum doctrinam moribus excoluit, 10
 
viveret ut potius quam diceret, arte sophorum,
 
quamquam et facundo non rudis ingenio,
 
praeditus et vitas hominum ratione medendi
 
porrigere et fatis amplificare moras,
 
inde et perfunctae manet haec reverentia vitae, 15
 
aetas nostra illi quod dedit hunc titulum:
 
ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat,
 
sic nullum, qui se nunc imitetur, habet.
 
PROXIMA tu, genetrix Aeonia, sanguine mixto
 
Tarbellae matris patris et Haeduici.
 
morigerae uxoris virtus cui contigit omnis,
← Önceki Metin · 2 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme