Thesauros Literature Poetry Parentalia

Parentalia

Parentalia Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
NEC iam tu, matris spes unica, ephebe Talisi,
 
consobrine meus, inmemoratus eris,
 
ereptus primis aevi florentis in annis,
 
iam tamen et coniunx, iam properate pater,
 
festinasse putes fatum, ne funus acerbum 5
 
diceret hoc genitor tam cito factus avus.
 
NOTITIA exilis nobis, Attusia, tecum,
 
cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
 
verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
 
adfinis quoque tu, Regule, nomen habes,
 
sortitos igitur tam cara vocabula nobis 5
 
stringamus maesti carminis obsequio,
 
quamvis Santonica procul in tellure iacentes
 
pervenit ad manes exequialis honor.
 
DESINITE, o veteres, Calpurnia nomina, Frugi
 
ut proprium hoc vestrae gentis habere decus,
 
nec solus semper censor Cato nec sibi solus
 
iustus Aristides his placeant titulis,
 
nam sapiens quicumque fuit verumque fidemque 5
 
qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat.
← Önceki Metin · 17 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme