Metin
spiritus adflatis quod fugit e calamis,
occidis emissae percussus pondere testae,
abiecit tecto quam manus artificis.
10
non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti
certa fuit fati suppositura reum.
heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. Pastor!
illa meum petiit tegula missa caput,
dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae
15
et quererere meas maestus ad exequias!
SI qua fuit virtus, cuperet quam femina prudens
esse suam, soror hac Dryadia haud caruit,
quin etiam multas habuit, quas sexus habere
fortior optaret nobilitasque virum,
docta satis vitamque colu famamque tueri,
5
docta bonos mores ipsa suosque docens,
et verum vita cui carius unaque cura
nosse deum et fratrem diligere ante alios.
coniuge adhuc iuvenis caruit, sed seria vitans
moribus austeras aequiperavit anus
10
produxitque hilarem per sena decennia vitam,