Thesauros Literature Poetry Parentalia

Parentalia

Parentalia Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
et dolor atque decus coniugis Ausonii,
 
quae modo septenos quater inpletura Decembres 25
 
liquisti natos, pignera nostra, duos.
 
illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
 
florent, optatis adcumulata bonis,
 
et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
 
nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo. 30
 
NON ego te infletum memori fraudabo querella,
 
primus, nate, meo nomine dicte puer:
 
murmura quem primis meditantem absolvere verbis
 
indolis et plenae, planximus exequiis.
 
tu gremio in proavi funus commune Iocatus, 5
 
invidiam tumuli ne paterere tui.
 
TU quoque maturos, puer inmature, dolores
 
interrupisti luctus acerbus avi,
 
Pastor care nepos, spes cuius certa fuisses,
 
Hesperii patris tertia progenies,
 
nomen, quod casus dederat (quia fistula primum 5
 
pastorale melos concinuit genito),
 
sero intellectum vitae brevis argumentum:
← Önceki Metin · 10 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme