Thesauros Literature Poetry Ordo Urbium Nobilium

Ordo Urbium Nobilium

Ordo Urbium Nobilium Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 2

 
CONSTANTINOPOLI adsurgit Carthago priori,
 
non toto cessura gradu, quia tertia dici
 
fastidit, non ausa locum sperare secundum,
 
qui fuit ambarum, vetus hanc opulentia praefert,
 
hanc fortuna recens; fuit haec, subit ista novisque 5
 
excellens meritis veterem praestringit honorem
 
et Constantino concedere cogit Elissam.
 
accusat Carthago deos iam plena pudoris,
 
nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
 
Conponat vestros fortuna antiqua tumores. 10
 
ite pares, tandem memores, quod numine divum
 
angustas mutastis opes et nomina: tu cum
 
Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme