Thesauros Literature Poetry Mosella

Mosella

Mosella Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–483

Metin

 
cum vada lene meant liquidarum et lapsus aquarum
 
prodit caerulea dispersas luce figuras:
 
quod sulcata levi crispatur harena meatu,
 
inclinata tremunt viridi quod gramina fundo:
 
usque sub ingenuis agitatae fontibus herbae 65
 
vibrantes patiuntur aquas lucetque latetque
 
calculus et viridem distinguit glarea muscum,
 
tota Caledoniis talis patet ora Britannis,
 
cum virides algas et rubra corallia nudat
 
aestus et albentes concharum germina bacas, 70
 
delicias hominum, locupletibus atque sub undis
 
adsimulant nostros imitata monilia cultus:
 
haud aliter placidae subter vada laeta Mosellae
 
detegit admixtos non concolor herba lapillos.
 
Intentos tamen usque oculos errore fatigant 75
 
interludentes, examina lubrica, pisces,
 
sed neque tot species obliquatosque natatus
 
quaeque per adversum succedunt agmina flumen,
 
nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnos
 
edere fas aut ille sinit, cui cura secundae 80
← Önceki Metin · 4 / 26 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme