Metin
conditor Euboicae, casus quem fingere in auro
conantem Icarios patrii pepulere dolores:
non Philo Cecropius, non qui laudatus ab hoste
clara Syracosii traxit certamina belli,
forsan et insignes hominumque operumque labores
305
hic habuit decimo celebrata volumine Marcei
hebdomas, hic clari viguere Menecratis artes
atque Ephesi spectata manus vel in arce Minervae
Ictinus, magico cui noctua perlita fuco
adlicit omne genus volucres perimitque tuendo.
310
conditor hic forsan fuerit Ptolomaidos aulae
Dinochares, quadrata cui in fastigia cono
surgit ipsa suas consumit pyramis umbras,
iussus ob incesti qui quondam foedus amoris
Arsinoen Pharii suspendit in aere templi.
315
spirat enim tecti testudine virus achates
adflatamque trahit ferrato crine puellam.
Hos ergo aut horum similes est credere dignum
Belgarum in terris scaenas posuisse domorum,
molitos celsas fluvii decoramina villas.
320