Thesauros Literature Poetry Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–230

Metin

 
Octavianus concertantes sumptibus.
 
sed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii,
 
ut expedirem, quis theatra, quis forum,
 
quis condidisset privas partes moenium:
 
set ut verendos disque laudatos viros 45
 
praegrederer aperiremque, quid vellent sibi.
 
Pronuntiare suas solent sententias,
 
quas quisque iam prudentium anteverterit.
 
scitis profecto, quae sint; set si memoria
 
rebus vetustis claudit, veniet ludius 50
 
edissertator harum, quas teneo minus.
 
DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum
 
γνῶθι σεαυτόν, quod Latinum est: nosce te.
 
multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
 
Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt, 55
 
quod iuxta fertur, ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου,
 
finem intueri longae vitae qui iubes.
 
multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
 
et Pittacum dixisse fama est Lesbium
 
γίγνωσκε καιρόν: tempus ut noris, iubet. 60
← Önceki Metin · 3 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme