Thesauros Literature Poetry Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–230

Metin

 
hodie in orchestram palliati prodeunt,
 
quid erubescis tu, togate Romule,
 
scaenam quod introibunt tam clari viri?
 
nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque:
 
quibus theatrum curiae praebet vicem. 25
 
nostris negotis sua loca sortito data:
 
campus comitiis, ut conscriptis curia,
 
forum atque rostra separat ius 1 civium,
 
una est Athenis atque in omni Graecia
 
ad consulendum publici sedes loci, 30
 
quam in urbe nostra sero luxus condidit,
 
aedilis olim scaenam tabulatam dabat
 
subito excitatam nulla mole saxea.
 
Murena sic et Gallius: nota eloquar,
 
postquam potentes nec verentes sumptuum 35
 
nomen perenne crediderunt, si semel
 
constructa moles saxeo fundamine
 
in omne tempus conderet ludis locum:
 
cuneata crevit haec theatri inmanitas:
 
Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit 40
← Önceki Metin · 2 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme