Thesauros Literature Poetry Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum

Ludus Septem Sapientum Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–230

Metin

 
iam fugit illud nomen invisum mali. 200
 
Abeo. valete et plaudite, plures boni.1
 
MYTILENA ego ortus Pittacus sum Lesbius,
 
γίνωσκε καιρὸν qui docui sententiam.
 
set iste καιρόσ, tempus ut noris, monet
 
et esse καιρόν, tempestivum quod vocant. 205
 
Romana sic et est vox: veni in tempore.2
 
vester quoque iste comicus Terentius
 
rerum omnium esse primum tempus autumat,
 
ad Antiphilam quom venerat servus Dromo 3
 
nullo inpeditam, temporis servans vicem. 210
 
reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
 
spectata cui non fuerit opportunitas.
 
Tempus monet, ne sim molestus, plaudite.
 
EPHYRA creatus huc Periander prodeo,
 
μελέτη τὸ πᾶν qui dixi et dictum iam probo, 215
 
meditationis esse, quod recte geras.
 
is quippe solus rei gerendae est efficax,
 
meditatur omne qui prius negotium.
 
adversa rerum vel secunda praedicat
← Önceki Metin · 11 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme