Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
ignosce amanti, si geram quod expedit;
 
gratare, si vivam, ut libet.
 
defore me patriis tota trieteride terris
 
atque alium legisse vagis erroribus orbem,
 
culta prius vestrae oblitum consortia vitae, 105
 
increpitas sanctis mota pietate querellis.
 
amplector patrio venerandos pectore motus
 
et mihi gratandas salvis adfectibus iras.
 
set reditum inde meum, genitor, te poscere mallem,
 
unde dari possit, revocandum me tibi credam, 110
 
cum steriles fundas non ad divina precatus,
 
Castalidis supplex averso numine Musis?
 
non his numinibus tibi me patriaeque reduces.
 
surda vocas et nulla rogas (levis hoc feret aura,
 
quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas. 115
 
inrita ventosae rapiunt haec vota procellae,
 
quae non missa deo vacuis in nubibus haerent
 
nec penetrant superi stelantem regis in aulam.
 
Si tibi eum mei reditus, illum adspice et ora,
 
qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli, 120
← Önceki Mektup 31 · 6 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme