Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
persuasumque dei monitis aeterna parari
 
praemia mortali damnis praesentibus empta,
 
non reor id sancto sic displicuisse parenti,
 
mentis ut errorem credat sic vivere Christo,
 
ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius 285
 
erroris, stultus diversa sequentibus esse
 
nil moror, aeterno mea dum sententia regi
 
sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,
 
temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:
 
quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse. 290
 
ipse obit atque illi suus est comitabilis error
 
cumque suo moriens sententia iudice transit.
 
Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
 
cura sit ad domini praeceptum vivere Christi,
 
sera erit exutis homini querimonia membris, 295
 
dum levia humanae metuit convicia linguae,
 
non timuisse graves divini iudicis iras:
 
quem patris aeterni solio dextraque sedentem,
 
omnibus impositum regem et labentibus annis
 
venturum, ut cunctas aequato examine gentes 300
← Önceki Mektup 31 · 15 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme