Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
Burdigalam et piceos malis describere Boios?
 
cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis
 
inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,
 
laeta locis et mira colens habitacula tectis:
 
nigrantesne casas et texta mapalia culmo 245
 
dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?
 
quique superba tuae contemnis moenia Romae
 
consul, arenosas non dedignare Vasatas?
 
vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,
 
Raraunum Ausonias heu devenisse curules 250
 
conquerar, et trabeam veteri sordescere fano;
 
quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
 
Caesareas inter parili titulo palmatas
 
fulget inadtrito longum venerabilis auro,
 
florentem retinens meriti vivacis honorem. 255
 
aut eum Lucani retinens culmine fundi,
 
aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
 
materiam praebente loco, qui proxima signat,
 
in Condatino dicetis degere vieo?
 
Multa iocis pateant, liceat quoque ludere fictis; 260
← Önceki Mektup 31 · 13 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme