Mektup 27
illic quaere alios oppugnatum sodales,
livor ubi iste tuus ferrugineumque venenum
opportuna tuis inimicat pectora fucis.
Paulinum Ausoniumque, viros, quos sacra Quirini
purpura et auratus trabeae volavit amictus,
65
non decet insidiis peregrinae cedere divae.
Quid queror coique insector crimina monstri?
occidui me ripa Tagi, me Punica laedit
Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei.
laedis et ipse tuos qui deseris ultro, relictis supplied by the translator:
moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris
70
more, interque novos qui nunc versaris amicos supplied by the translator
70
quemque suo longe dirimat provincia tractu
trans montes solemque alium, trans flumina et urbes
et quod terrarum caelique extenditur inter
Emeritensis Anae lataeque fluenta Garunmae.
Quod si intervalli spatium tolerabile limes
75
poneret exiguus (quamvis longa omnia credant,
qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos
cura locos, mediis iungens distantia verbis;