Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 27

 
discutimus, Pauline, iugum, quod nota fovebat
 
temperies, leve quod positu et venerabile iunctis
 
tractabat paribus Concordia mitis habenis;
 
quod per tam longam seriem volventibus annis
 
fabula non umquam, numquam qucrimonia movit, 5
 
nulla querella loco pepulit, non ira nec error
 
nec quae conpositis male suadac credula causis
 
concinnat veri similes suspicio culpas;
 
tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes
 
ad senium nostri traxere ab origine vitae 10
 
inpositumque piis heredibus usque manere
 
optarunt, dum longa dies dissolveret aevum,
 
et mansit, dum laeta fides nec cura laborat
 
offleii servare vices, set sponte feruntur
 
incustoditum sibi continuantia cursum. 15
 
Hoc tam mite iugum docili cervice subirent
 
Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti
 
et qui mutatis ignoti Solis habenis
 
fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales,
 
discutitur, Pauline, tamen: nec culpa duorum 20
← Önceki bölüm Mektup 27 · 1 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme