Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 25

 
blanda atque sancta caritatis nomina,
 
haveque dicto dic vale, actutum et redi.
 
Quod si rogabit, quid super scriptis novis
 
maturus aevi nec rudis diiudicem: 30
 
nescire dices, sed paratum iam fore
 
heroicorum versuum plenum, essedum.
 
cui subiugabo de molarum ambagibus,
 
qui machinali saxa volvunt pondere,
 
tripedes caballos terga ruptos verbere, 35
 
his ut vehantur tres sodales nuntii,
 
fors et rogabit, quos sodales dixeris
 
simul venire? dic: “Trinodem dactylum
 
vidi paratum crucianti canthcrio:
 
spondeus illi lentipes ibat comes, 40
 
paribus moratur qui locis cursum meum,
 
mihique similis, semper adversus tamen,
 
nec par, nec impar, qui trochacus dicitur.”
 
Haec fare cursim nec moratus pervola,
 
a liquid reportans interim munusculi 45
 
de largitate musici promptarii.
← Önceki Mektup 25 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme