Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 18

 
QUALIS Picenae populator turdus olivae
 
clunes opimat cereas
 
vel qui lucentcs rapuit de vitibus uvas,
 
pendetque nexus retibus,
 
quae vespertinis fluitant nebulosa sub horis 5
 
vel mane tenta roscido:
 
tales hibernis ad te de saepibus, ipsos
 
capi volentes, misimus
 
bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae
 
praeceps volatus intulit. 10
 
tum, quas vicinae suggessit praeda lacunae,
 
anites maritas iunximus,
 
remipedes, lato populantes caerula rostro
 
et crure rubras Punico,
 
iricolor vario pinxit quas pluma colore, 15
 
collum columbis aemulas,
 
Defrudata meae non sunt haec fercula mensae:
 
vescente te fruimur magis.
 
Vale bene, ut valeam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme