Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 13

 
PRIMUS iucundi foret 1 hic tibi fructus honoris
 
Augustae faustum munus habere manus:
 
proximus ex longo gradus est quaestoris amici
 
curam pro strenis excubuisse tuis.
 
ergo interceptos regale nomisma Philippos 5
 
accipe tot numero, quot duo Geryones;
 
quot terni biiuges demptoque triente Camenae
 
quotque super terram sidera zodiaci;
 
quot commissa viris Romana Albanaque fata
 
quotque doces horis quotque domi resides; 10
 
ostia quot pro parte aperit stridentia circus
 
excepto, medium quod patet ad stadium;
 
quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri
 
quotque horis pelagus profluit aut refluit;
 
protulit in scaenam quot dramata fabellarum, 15
 
Arcadiae medio qui iacet in gremio,
 
vel quot iuncturas geometrica forma favorum
 
conserit extremis omnibus et mediis;
 
quot telios primus numerus solusque probatur;
 
quot par atque impar partibus aequiperat, 20
← Önceki bölüm Mektup 13 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme