Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 11

 
O qui vetustos uberi facundia
 
sales opimas, Tetradi,
 
cavesque, ne sit tristis et dulci carens
 
amara concinnatio;
 
qui felle carmen atque melle temperans 5
 
torpere musas non sinis
 
pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,
 
et quae sapore tristia;
 
rudes camenas qui Suessae praevenit
 
aevoque cedis, non stilo: 10
 
cur me propinquum Santonorum moenibus
 
declinas, ut Lucas boves
 
olim resumpto praeferoces proelio
 
fugit iuventus Romula?
 
non ut tigris te, non leonis impetu, 15
 
amore sed caro expeto.
 
videre alumni gestio vultus mei
 
et indole optata frui.
 
invitus olim devoravi absentiae
 
necessitatem pristinae, 20
← Önceki bölüm Mektup 11 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme