Thesauros Literature Poetry Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 10

 
Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.
 
te propter campos incolo Santonicos;
 
congressus igitur nostros pete. si tibi cura.
 
quae mihi, conspectu iam potiere meo.
 
sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo; 5
 
ut salvum videam, sat cito te video.
 
si post infaustas vigor integratus habenas
 
et rediit membris iam sua mobilitas,
 
si riguam laetis recolis Pipleida Musis.
 
iam vates et non flagrifer Automedon. 10
 
pelle soporiferi senium nubemque veterni
 
atque alacri mediam carpe vigore viam.
 
sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum:
 
non tibi sit raedae, non amor acris equi.
 
cantheris moneo male nota petorrita vites. 15
 
ne celeres mulas ipse Metiscus agas.
 
sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta
 
et memor, et liquidi mel fluat eloquii:
 
sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus
 
non habet emptorem, sit tibi pro pretio 20
← Önceki bölüm Mektup 10 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme