Şiir 40
UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus
nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:
nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;
quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.
Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
5
vincas Cumauam tu quoque Deiphoben;
nos ignoremus, quid sit matura senectus.
scire aevi meritum, non numerare decet.