Thesauros Literature Poetry Epicedion in Patrem

Epicedion in Patrem

Epicedion in Patrem Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Şiir 4 1–64

Şiir 4

 
iurare aut falsum dicere par habui. 20
 
factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
 
sincero colui foedere amicitias,
 
felicem scivi non qui, quod vellet, haberet,
 
set qui per fatum non data non cuperet.
 
non occursator, non garrulus, obvia cernens, 25
 
valvis et velo condita non adii.
 
famam, quae posset vitam lacerare bonorum,
 
non finxi et, veram si scierim, tacui,
 
ira procul, spes vana procul, procul anxia cura
 
inque bonis hominum gaudia falsa procul. 30
 
vitati coetus eiuratique tumultus
 
et semper fictae principum amicitiae,
 
deliquisse nihil numquam laudem esse putavi
 
atque bonos mores legibus antetuli.
 
irasci promptus properavi condere motum 35 35
 
atque mihi poenas pro levitate dedi.
 
coniugium per lustra novem sine crimine concors
 
unum habui: gnatos quattuor edidimus.
 
prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, .
← Önceki Şiir 4 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme