Thesauros Literature Poetry Ephemeris id est totius diei negotium

Ephemeris id est totius diei negotium

Ephemeris id est totius diei negotium Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 3

 
raptus quadriiugo penetrat super aera curru
 
Elias et solido cum corpore praevius Enoch.
 
Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
 
si lapides non iuro deos unumque verendi
 
suspiciens altare sacri libamina vitae 45
 
intemerata fero: si te dominique deique
 
unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
 
qui super aequoreas volitabat spiritus undas.
 
Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:
 
si te non pecudum fibris, non sanguine fuso 50
 
quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
 
si scelere abstineo errori obnoxius et si
 
opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
 
confessam dignare animam, si membra caduca
 
execror et tacitum si paenitet altaque sensus 55
 
formido excruciat tormentaque sera gehennae
 
anticipat patiturque suos mens saucia manes.
 
Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
 
nil metuam cupiamque nihil: satis hoc rear esse,
 
quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris 60
← Önceki Şiir 3 · 3 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme