Thesauros Literature Poetry Ephemeris id est totius diei negotium

Ephemeris id est totius diei negotium

Ephemeris id est totius diei negotium Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 3

 
et patrem vidisse datum: contagia nostra
 
qui tulit et diri passus ludibria leti
 
esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
 
nec solam remeare animam, sed corpore toto
 
caelestes intrare plagas et inane sepulcri 25
 
arcanum vacuis adopertum linquere terris.
 
Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
 
virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
 
nil ex invidia retinens plenusque datorum,
 
pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures. 30
 
Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
 
vipereumque nefas nocituri averte veneni,
 
sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam
 
deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
 
semina, veridicis olim praedicta prophetis, 35
 
vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
 
Pande viam, quae me post vincula corporis aegri
 
in sublime ferat, puri qua lactea caeli
 
semita! ventosae superat vaga nubila lunae,
 
qua proceres abiere pii quaque integer olim 40
← Önceki Şiir 3 · 2 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme