Thesauros Literature Poetry Eclogarum Liber

Eclogarum Liber

Eclogarum Liber Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 3

 
VIR bonus et sapiens, qualem vix repperit unum
 
milibus e cunctis hominum consultus Apollo,
 
iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.
 
quid proceres vanique levis quid opinio volgi
 
securus, mundi instar habens, teres atque rotundus, 5
 
externae ne quid labis per levia sidat.1
 
ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri
 
quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
 
cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
 
ne quid luet, ne quid protuberet, angulus aequis 10
 
partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
 
sit solidum, quodcumque subest, nec inania subter
 
indicet .admotus digitis pellentibus ictus,
 
non prius in dulcem declinans lumina somnum,
 
omnia quam longi reputaverit acta diei: 15
 
quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
 
cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
 
quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
 
quam melius mutare fuit? miseratus egentem
 
cur aliquem fracta persensi mente dolorem? 20
← Önceki bölüm Şiir 3 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme