Thesauros Literature Poetry Eclogarum Liber

Eclogarum Liber

Eclogarum Liber Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 2

 
et defende reos: set gratia rara clientis,
 
esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
 
xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
 
sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
 
et captatoris praeda est heredis egenus. 45
 
vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
 
et largitorem gravius censura notabit.
 
cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
 
optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
 
non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri. 50
 
Haec quidem Pythagorica est apophasis secundum
 
tale quod subiectum est distichon:
 
πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
 
δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2
 
Contra sed alterius sectator dogmatis ista 55
 
quid doceat reprobans, subdita disce legens:
 
“Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista,
 
nec tamen incassum fas est nos credere natos,
 
auctorem vitae si iustum credimus esse,
 
vita alia est nobis illi vivendo paranda, 60
← Önceki Şiir 2 · 3 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme