Thesauros Literature Poetry Eclogarum Liber

Eclogarum Liber

Eclogarum Liber Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 2

 
condicio?“ sic Caucasea sub rupe Prometheus
 
testatur Saturnigenam nec nomine cessat
 
incusare Iovem, data sit quod vita perennis.
 
respice et ad cultus animi, sic nempe pudicum
 
perdidit Hippolytum non felix cura pudoris. 25
 
e contra inlecebris maculosam degere vitam
 
quem iuvat, adspiciat poenas et crimina regum,
 
Tereos incesti vel mollis Sardanapalli.
 
perfidiam vitare monent tria Punica bella;
 
set prohibet servare fidem deleta Saguntos. 30
 
vive et amicitias semper cole.-Crimen ob istud
 
Pythagoreorum periit schola docta sophorum.- hoc
 
metuens igitur nullas cole.-Crimen ob istud
 
Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
 
dissidet ambiguis semper mens obvia votis, 35
 
nec voluisse homini satis est: optata recusat,
 
esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
 
ut possint, servire volunt, idem auctus honore
 
invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
 
set rudis ornatu vitae caret, esto patronus, 40
← Önceki Şiir 2 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme