Thesauros Literature Poetry De Herediolo

De Herediolo

De Herediolo Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–32

Metin

 
Cum de palatio post multos annos honoratissimus, quippe iam consul, redisset ad patriam, villulam, quam pater reliquerat, introgressus his versibus lusit Luciliano stilo:
 
Salve, herediolum, maiorum regna meorum,
 
quod proavus, quod avus, quod pater excoluit,
 
quod mihi iam senior properata morte reliquit:
 
eheu nolueram tam cito posse frui!
 
iusta quidem series patri succedere, verum 5
 
esse simul dominos gratior ordo piis.
 
nunc labor et curae mea sunt; sola ante voluptas
 
partibus in nostris, cetera patris erant,
 
parvum herediolum, fateor, set nulla fuit res
 
parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis. 10
 
ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.
 
cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum:
 
spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,
 
aurea non satis est Lydia tota Midae.
 
cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi: 15
 
ille opibus modus est, quem statuas animo.
 
Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam ut me
 
noveris et noris te quoque, si potis es.
 
quamquam difficile est se noscere; γνῶθι σεαυτόν
Metin · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme