Thesauros Literature Poetry Cupido cruciatur

Cupido cruciatur

Cupido cruciatur Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–103

Metin

 
En umquam vidisti tabulam 1 pictam in pariete? vidisti utique et meministi. Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci adfigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum. quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. Deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. mihi praeter lemma nihil placet; sed commendo tibi errorem meum: naevos nostros et cicatrices amamus, nec soli nostro vitio peccasse contenti, adfectamus ut amentur. verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? certus sum, quodcumque meum scieris, amabis; quod magis spero, quam ut laudes, vale et dilige parentem.
 
AERIS in campis, memorat quos musa Maronis, 1
 
myrteus amentes ubi lucus opacat amantes, 2
 
orgia ducebant heroides et sua quaeque,
 
ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant,
 
errantes silva in magna et sub luce maligna 3 5
 
inter harundineasque comas gravidumque papaver
 
et tacitos sine labe lacus, sine murmure rivos:
 
quorum per ripas nebuloso lumine marcent
 
fleti, olim regum et puerorum nomina, flores 4
 
mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus 10
 
et Crocus auricomans et murice pictus Adonis
 
et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas;
 
omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis
 
exercent memores obita iam morte dolores:
 
rursus in amissum revocant heroidas aevum. 15
 
fulmineos Semele decepta puerpera partus
 
deflet et ambustas lacerans per inania cunas
 
ventilat ignavum simulati fulguris ignem,
 
irrita dona querens, sexu gavisa virili,
Metin · 1 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme